Stephanus Byzantinus

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Byzantinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6. saeculum; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 6. saeculum;
Patria: Imperium Romanum Orientale

Stephanus Byzantinus (Graece: Στέφανος Βυζάντιος) fuit grammaticus Graecus Imperii Romani Orientalis, Olympiodori Iunioris discipulus, qui verisimiliter Iustiniano I imperatore Constatinopoli laboravit. Lexicon nomine "Ethnicis" (Ἐθνικά) conscripsit, quod antiquiorem de geographia scientiam tradit. Huius lexici tantum nonnulla fragmenta ac una epitome asservata sunt. Opus quamvis fide ambigua tamen fons est maximi momenti ad geographiam, mythologiam et religionem Graeciae antiquae spectans.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • Margarethe Billerbeck, ed., Stephani Byzantii Ethnica (= Corpus Fontium Historiae Byzantinae). Vol. 1- Berolini: de Gruyter, 2006-
  • Augustus Meineke, Stephani Byzantii Ethnicorum quae supersunt. Berolini 1849
  • Thomas de Pinedo, interpr.; Iacobus Gronovius, ed, Stephani De Urbibus. Amstelaedami: apud Wetstenios, 1725 (Graece, Latine) (Textus apud Google Books)
Aliae encyclopaediae
  • E. V. Maltese, "Stephanos Byzantios". In: Lexikon des Mittelalters. Vol. 8, Col. 125.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!