Acestes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Acestes filius Crinisi fluminis Siciliae, ex Egesta Troiana muliere. Hic, iam senex, primo Anchisem et Aeneam Italiam petentes hospitio suscepit, et mortuum Anchisem una cum Aenea in Eryce monte Siciliae sepelivit. Demum iterum a Carthagine descendentem Aeneam, quo illum venti impulerant, suscepit, ubi Aeneas, сondita invalidis sociis civitate, Acestam eam vocavit. Servius in illud Aeneidis

" Troianoque а sanguine Clarus Асеstes[1]"

Rem fuse explicat his verbis. Cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno ac Apollini denegasset, Neptunus iratus Troiae immisit cetos qui eam vastarent. Unde Apollo consulltus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit, dicens obiciendas nobiles puellas belluis. Quod cum fieret, timens Hippotes quidam nobilis filiae Segestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam, orta seditione, esset religata, impositam eam navi misit quo fors tulisset. Наeс ad Siciliam delata, a Criniso fluvio, in ursum vel canem converso compressa, edidit Acestem qui ex matris nomine civitatem Troianis condidit, quae hodie Segesta nominatur.

Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeneis, I, 551