Abutilon listeri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Abutilon listeri
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Malvales
Familia: Malvaceae
Genus: Abutilon
Species: A. listeri
Binomen
Abutilon listeri
Baker f.[1]

Abutilon listeri est tropicus familiae Malvacearum frutex, in Insula Christi Natalis territorii Australiani in Oceano Indico septentrio-orientali endemicus. Epitheton specificum Iosephum Jackson Lister, zoologum Britannicum plantarumque conlectorem, honorat, qui insulam in HMS Egeria, navi investigatoria, anno 1887 invisit.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Abutilon listeri in Insula Christi Natali frequenter crescit, ad 1–3 m altus. Folia sunt circulares ad late ovata, aut integra aut leniter crenata, circa 90–160 mm longa. Flores sunt flavi, in laxis paniculis terminalibus.[2]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Abutilon listeri solum in Insula Christi Natalis habitat, in propatulis naturalibus marginibusque silvae pluvialis post rupes marinas in inferioribus ambulationibus marinis? (Anglice: marine terraces); in auctu secundario quoque praeter semitas tramitesque saepe invenitur. Planta turbationibus circumiectus proficit.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Abutilon listeri cum A. aurito, planta sympatrica, arte conectitur; ambabus plantis sunt inflorescentia paniculata et minus quam quindecim mericarpia.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E. G. Baker 1893.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Flora of Australia Online.

Fontes[recensere | fontem recensere]