Absinthium (potio)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Absinthiatum
Usus absinthii. Liquor alcohole fortissimus colore viridis per saccharum in ampullulam funditur (ad dextram). Temetum ita dulcoratum in cyathum evertitur. Aqua e lagena (ad sinistram) insuper additur. Potio propter mixturam aquae cum oleis essentialibus aromaticis colore albo vel lurido induitur (media imagine). Imago e tabula Degas L'Absinthe exsecta

Absinthium (Francogallice Absinthe, aliis linguis similiter) est potio fortis, absinthio continens, in Francia olim usitatissima.

Fama est absinthium a doctore ordinario (Francice: ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinarium fuit remedium quod herbas absinthium, anisum, et foeniculum continebat. Remedium militi cuidam nomine Dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico Ludovico Pernod dedit, qui autem absinthium potionem celeberrima in Francia confecit.

Circa finem saeculi undevicensimi, rumor coepit quod absinthium toxicum esset. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiae furorisque causam esse. Ab Helvetico quodam Ioanne Lanfray ex absinthio aliisque potionibus ebrio tota familia necata, usus absinthii interdictus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Phil Baker, The Book of Absinthe: A Cultural History. Novi Eboraci: Grove Press, 2001
  • Marie-Claude Delahaye, L'Absinthe, histoire de la Fée verte. Lutetiae: Berger-Levrault, 1983