Zygaena filipendulae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Zygaena filipendulae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Zygaenidae
Genus: Zygaena
Species: Z. filipendulae
Binomen
Zygaena filipendulae
(Linnaeus, 1758)

Zygaena filipendulae (Anglice six-spot burnet) est papilio familiae Zygaenidarum quae interdiu volitat, frequens per Europam species.

Sexus sunt similes. Latitudo alarum est inter 30 et 40 mm. Alae anteriores sunt obscurae virides metallicae, sex maculis rubris vividis praeditae, quae aliquando inter se miscentur. Maculae aliquando sunt flavae vel etiam nigrae. Alae posteriores sunt rubrae, fimbriis quasi nigris praeditae. Adulti calidis diebus apricis a Iunio ad Augustum in Insulis Britannicis volitant; aliter in distributione geographica, tempus variari potest. Permultos flores, exempli gratia, Centaureas et Scabiosas, petunt. Larvae Moto corniculato Trifolioque vescuntur. Species larva hiemat.

Larva est pinguis et pilosa, varie signata, plerumque viridis pallescens, ordinibus macularum nigrarum praedita. Species in pupa papyrea ad folia adligata pupat.

Coniunctio
Adultus

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Z. f. altapyrenaica
  • Z. f. arctica
  • Z. f. balcanirosea
  • Z. f. campaniae
  • Z. f. duponcheli
  • Z. f. filipendulae
  • Z. f. gemella
  • Z. f. gemina
  • Z. f. gigantea
  • Z. f. himmighofeni
  • Z. f. liguris
  • Z. f. maior
  • Z. f. mannii
  • Z. f. noacki
  • Z. f. oberthueriana
  • Z. f. polygalae
  • Z. f. praeochsenheimeri
  • Z. f. pulcherrima
  • Z. f. pulcherrimastoechadis
  • Z. f. pyrenes
  • Z. f. seeboldi
  • Z. f. siciliensis
  • Z. f. stephensi
  • Z. f. stoechadis
  • Z. f. zarana

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zygaenam filipendulae spectant.
  • Chinery, Michael. 1986, 1991. Collins Guide to the Insects of Britain and Western Europe.
  • Skinner, Bernard. 1984. Colour Identification Guide to Moths of the British Isles.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!