Wernher de Braun
| Wernher de Braun | |
|---|---|
| Wernher von Braun | |
| Wernher de Braun, mense Maio 1964 | |
| Natus | 23 Martii 1912 Wirsitz apud Posnaniam |
| Obiit | 16 Iunii 1977 Alexandriae |
Wernher Magnus Maximilianus Freiherr de Braun fuit illustris machinator[1] Germanicus, qui magnam operam creationi radiorum igniferorum[2] dedit.
Rochetas [3] aedificandas curavit primum in Germania in bello orbis terrarurm altero, deinde in CFA.
Vita[recensere]
Pater eius Magnus Baro de Braun fuit, Administer Imperii Victus et Agriculturae anno 1932/1933. Iam iuvenis in ludo de rochetis et navigationibus per spatium cosmicum somniavit. Anno 1934 ad dignitatem doctoris philosophiae universitatis Friderico-Wilhelmina promotus est. Anno 1937 socius NSDAP, anno 1940 socius SS factus est sicut multi eius status homines. Fine belli se cum collegis CFA Americanis tradidit. In CFA aedificationem maximae rochetae "Saturn" vocatae direxit. Anno 1977 canceris morbo mortuus est.
Notae[recensere]
- ↑ Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) (translatio verbi ingegnere).
- ↑ [1] Italice: razzo 'radius ígnifer'.
- ↑ http://www.dicocitations.com/definition_littre/38618/Roquet.php
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Wernher de Braun spectant. |
- extrasolar-planets.com – Wernher de Braun (Germanice)
- De Braun biographia apud Lemo-dhm (Museum historicum Germaniae)
- urbin.de: Brevis biographia
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |