Werner Klumpp
Werner Klumpp (natus 12 Novembris 1928 Baiersbronn oppido) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.
Iuventus et munus
Klumpp ab Ianuario 1944 ad Aprilem 1945 adiutor exercitus aeronavium militavit atque acerrime saucius est. Annis 1953 - 1958 Tubingae iurisprudentiae et rebus politicis studebat, primam et secundam approbationem adeptus est. Tum annis 1966-1968 iudex laboravit, deinde ad annum 1974 minister publicus in administerio laboris et salutis Saraviae. Anno 1974/1975 praeses regionis Saravipontis erat
Cursus honorum
Ab anno 1957 sodalis FDP est. Klumpp anno 1970 praeses FDP Saraviae electus est, postquam haec factio electionem eius anni perdiderat neque iam legatos in senatum terrae miserat. Electione anni 1975 factio Klumpp duce in senatum terrae electa est et Klumpp legatus factus est. Anno 1977 FDP coalitionem cum CDU constituit atque Klumpp administer oeconomiae et vicarius praeses ministrorum factus est. 26 Iunii 1979 praeses ministrorum Franciscus-Iosephus Röder (CDU) mortuus est et Klumpp paucos dies eius successor fuit: 5 Iulii Werner Zeyer (CDU) novus praeses ministrorum electus est. Etiam post electionem anni 1980 CDU et FDP coalitionem perexeunt. Anno 1982 Klumpp a magistratibus recessit, ut praeses societatis aerariorum comparsorum Saraviae fieret, quo officio ad annum 1997 fungebatur. Anno 1999 iterum candidatus FDP senatus terrae factus est, sed haec factio electionem perdidit neque legatos in senatum terrae misit.
Nexus externi
Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018 | |