Wamba (rex Visigothorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sculptura Vambae facta ab Olivieri et Philippus de Castro. Sculptura Matriti est.
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.

Wamba vel Vamba (-ani, m.; †688) fuit rex Visigothorum Hispaniae 672680. Rex 21 Septembris creatus est, eodem nempe die, quo mortuus est Reccesvinthus. Vicus ille, ubi Reccesvinthus mortuus est et Wamba est rex creatus, hodie Wamba appellatur. Wamba senex regere noluit, sed maiores eum coegerunt. Die 20 Octobris Toleti est coronatus.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Wambae regnum fuit turbulentissimum: continenter Ariani contra Catholicos, Hispanoromani contra Visigothos, et nonnulli maiores contra regem pugnabant. Etiam Vascones rebellaverunt, et anno 672 Mauri trans fretum Gaditanum navigaverunt Hispaniam vastaturi. Copiae Visigothorum Mauros repulerunt.

Comes Septimaniae Paulus contra Wambam rebellavit anno 673. Legatus Wambae, comes Ildericus, cum copiis in Septimaniam intravit, sed tunc Ildericus Paulo iunxit. Ilderico rege coronato, Wamba cum copiis e Cantabria in Hispaniam Tarraconensem progressus est, ubi rebellionem superavit. Paulus Toletanus historiam de Wamba scripsit, optimam narrationem quam de bello Visigothico habemus[1].

Wamba tandem legem de exercitu promulgavit. Haec lex iussit maioribus et episcopis (sub poena capitali) regem cum copiis iuvare, et de gardingis regulavit. Etiam Wamba convocavit nonum Concilium Toletanum.

Episcopus Toletanus cum Ervigio insidias Wambae struxerunt. Anno 680, Wamba venenatus est; tunc coniurati Wambam totonderunt et habitu monachali vestiverunt, ne regeret.

De familia[recensere | fontem recensere]

Wamba rex fuit filius Tulgae, nepos Chintilae, et per sororem eius, avunculus regis Egicae.

Antecessor:
Reccesvinthus
Rex Visigothorum
672–680
Successor:
Ervigius

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Wambae regis Pauli Toletani

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Historiam Wambae regis apud Vicifontem.