Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois

E Vicipaedia
(Redirectum de W. E. B. Du Bois)
Wikidata Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois: imago
Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois: imago
Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois: subscriptio
Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois: subscriptio
Nativitas: 23 Februarii 1868; Great Barrington
Obitus: 27 Augusti 1963; Accara Magna
Patria: Civitates Foederatae Americae, Gana

Familia

Coniunx: Nina Gomer Du Bois, Shirley Graham Du Bois
Proles: Nina Yolande Du Bois

Memoria

Sepultura: Castrum Friderici, W.E.B. Dubois Memorial Centre for Pan African Culture

Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois (natus Magnae Barringtoniae(en) in oppido Massachusettae die 23 Februarii 1868; mortuus Accrae in capite Ganae, die 27 Augusti 1963) fuit philosophus, diurnarius, sociologus Civitatum Foederatarum, activista motus iurum civilium, qui pro iuribus humanis gentium nigricoloris ex Africa oriundarum et contra rassismum et contra bellum fuit. Socialismum magni aestimavit, quia capitalismum et colonialismum causam rassismi putavit.

Almae matres eius fuerunt Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis et Universitas Harvardiana.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Eduardus Burghardt Du Bois anno 1918
  • The Souls of Black Folk ('Animae hominum nigricolorium', 1903)
  • The Crisis (periodicum, anno 1910 a Du Bois et aliis inceptum)
  • The Negro ('Nigricoloris', 1915)
  • Black Reconstruction in America ('Reconstructio nigricoloris in America', 1935)
  • Color and Democracy ('Color et democratia', 1945)
  • The World and Africa ('Orbis terrarum et Afirca', 1946)
  • In Battle for Peace ('In proelio pro pace', 1952)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Black Past • Deutsche Biographie • Store norske leksikon