Viriathus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Viriathus (in fontibus Graecis etiam Οὐρίατθος; 180-139 a.C.n.) fuit dux gentis lusitanae, qui restitit hostibus Romanis intra occidentales Iberiae regiones inter flumina Tagum et Durium. De quo Titus Livius (Ab Urbe condita, lib. 52) dixit: Viriathus in Hispania, primum ex pastore venator, ex venatore latro, mox iusti quoque exercitus dux factus, totam Lusitaniam occupavit.

Mors Viriathi, depicta a José de Madrazo (anno 1814)

Praelusio[recensere | fontem recensere]

Africa capta, Romani imperium propagaverunt ad Hispaniam, quae in duabus provinciis divisa est: Hispania Citerior et Ulterior. Quamquam civitates utrarumque provinciarum perferebant patienter imperium Romanum, tamen hostiles relinquorum finium gentes turbabant legiones Romanas. Non solum non summissae erant, sed etiam incitabant pacatas regiones. Inde in Hispania opus erat magnis copiis ad sustinendum impetus hostium.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Viriathum spectant.