Vicus Tuscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vicus Tuscus[1] Romae fuit ea via quae ducit ab foro Romano inter basilicam Iuliam et aedem Castoris, ad meridiem sub clivo occidentali Palatini, ab qua multum commutatum erat inter forum Romanum et forum Boarium Circumque Maximum,[2] atque ad finem orientalem Velabri.

Nomen est dictum derivatum ab Etruscis ibi colentibus, aut qui Romam fugissent Porsenna apud Ariciam expulso,[3] aut qui succursum Romanis contra T. Tatium properavissent.[4] Credibilius est autem cultum fuisse illud locum fabris qui Romae aedem Iovis Capitolini aedificarent--quam explicationem Tacitus fortasse leviter suggessit.[5]

statua Vortumni in hac via stetit, quem deum Etruriae principem dixit Varro.[6] propter loci statum frequentatissimus fuisset hic vicus, et variae tabernae ibi erant.[7]

turarii videntur praeclarissimi, sicut commentarii posteriores mentionem vicum Turarium pro vico Tusco faciunt.[8]

fama vici Tusci subflagidiosa videtur.[9] anno 1899, extracto pavimento ex aevo serio classico vel mediaevali inter basilicam Iuliam et aedem Castoris, patebant interim aliud pavimentum latericulicum 15 metra mensum, quod originem ante aedem a Tiberio restauratum habet, attinens verisimiliter ad templum ei priorem; sed iam hoc effossum est rursus obtectum.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. hoc est in Latinum conversum ab articulo anglice Plater-Ashbey 1929 per Thayerem accesso
  2. Liv. 26.37.15, 33.26.9; Dionys. 5.36.4
  3. Fest. 354, 355; Liv. 2.14.9; Dionys. 5.36
  4. Varro, LL 5.46; Serv. ad Aen. 5.560; Prop. 4.2.79‑80
  5. Tac. Ann. IV.65
  6. Varro loc. cit.
  7. Mart. 11.27.11: de Tusco Serica vico; CIL 6.9976, 33923, vestiarius; xiv.2433, purpurarius; cf. Fest. 340: magistro de vico Tusco.
  8. Porphyr. ad Hor. Epist. i.20.1; ii.1.269; Comm. Cruq. ad Hor. Epist. i.20.1; Ps. Ascon. ad Cic. in Verr. II.1.154; Or. p200; Jord. I.2.469; Thédenat 174
  9. Plaut. Curc. 482: in Tusco vico ibi sunt homines qui ipsi sese venditant; Hor. Sat. II.3.228: Tusci turba impia vici
  10. BC 1899, 253; CR 1899, 466; JRS 1922, 16‑17). v. Iord. I.1.273-274, 295; 2.469; Gilb. II.101-118; iii.416; Thédenat 174, 213; DR 509, 510