Latinitas bona

Vicipaedia:De nominibus propriis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

 

Opes et commendationes


Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Read this page in english Diese Seite auf deutsch lesen Lee esta página en español
Compendium:
VP:TNP
Iohannes Cash, non Johnny Cash neque Iohannes Pecunia.

Lea esta página en español aquí.

Nomina hominum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam Nomina hominum notorum Latina

  1. Si nomen Latinum iam habet sive ex partu sive in usu communi vel proprio, eo utere; e.g., Cicero, Confucius, Benedictus XVI, Carolus Linnaeus.
  2. Si nomen Latinum adhuc in usu communi non est, praenomina vertantur (siquidem verti possunt), nomina gentilicia autem non sunt vertenda; e.c., Georgius Bush (Georgius W. Bush), Iohannes Howard, Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien.

Nomina geographica[recensere | fontem recensere]

Vide etiam Vicipaedia:Fontes nominum locorum

  1. Si nomen Latinum seu a Romanis seu a recentioribus accepit, utere eo; e.c. Mare Internum, Chorea Gigantum, Londinium, Minneapolis.
  2. Si nomen Latinum nondum exstat usitatum, ne vertatur, eis tamen exceptis quae in sermone suo vulgari constant e verbis cottidianis atque intelligibilibus. Ita, Pocatello (indecl.), Turris Eiffel, Nova Caesarea. Nomina composita autem numquam vertenda sunt nisi forte lingua Latina eandem compositionem iam cognoscit.
  3. Oppida ceterique loci qui nomina ferunt Sanctorum Ecclesiae, sicut
    San Francisco,
    San Diego,
    Saint George,
    Sankt Anton,
    Sankt Moritz,
    Sankt Vigil,
    Santa Maria,
    Santa Fé
    etc.
    Secundum nomenclatorem [1] et secundum haec [2][3], sic vertantur:
    Fanum (seu urbs) Sancti Francisci,
    Fanum (seu urbs) Sancti Didaci,
    Fanum (seu urbs) Sancti Georgii,
    Fanum (seu urbs) Sancti Antonii,
    Fanum (seu urbs) Sancti Mauritii,
    Fanum Sancti Vigilii,
    Fanum Sanctae Mariae.
  4. Si oppido est nomen alterius oppidi (e.g.: Paris, Texia ex Paris, Francia), oppido non erit nomen Latinum ex alio oppido (e.g.: Paris, Texia, neque Lutetia, Texia), nisi oppido iam fuit nomen Latinum in fonte externo (ubi fons addendus est).
  5. Si oppido ceteroque loco est nomen quod includit nomen illius rei (e.g.: Baltimore City (est urbs), Candy Mountain (est mons)), nomen eius rei solum vertendum est -- et nomina erunt in ordine linguae nativae (e.g. Baltimore Urbs, Candy Mons), nisi iam fuit nomen Latinum in fonte externo (ubi fons addendus est). Si autem loco est nomen quod includit nomen alterius rei (e.g.: College Park (non est saeptum, sed urbs), Silver Spring (non est fons, sed urbs), Rising Sun (non est sol, sed oppidum)), re non erit nomen Latinum. Nota autem bene: si oppido est nomen magnificans ut Delaware City, Delavaria, quod est oppidum parvum, certe non urbs, aut nomen parvificans ut Lexington, Kentuckia, quae est urbs, certe non oppidum, bonum est transferre nomen in Latinum: Delaware Urbs, Lexintonia.
  6. Quod ad Biologiam, Botanicam, Nomina Dioecesium et Zoologicam attinet, multis nominibus formae adiectivales (saepe in -ensis exientes) accedunt. Quas pone ante verbum quod locum designat. Exempli gratia
    Malhamensis Vicus (pro Malham, vicus)
    Tristanenses Insulae (pro Tristan da Cunha, collectio insularum)
    Ebebiyinense oppidum (pro Ebebiyín, oppidum)

Societates[recensere | fontem recensere]

  1. Societates mercatoriae, religiosae, etc. non vertuntur, nisi nomen Latinum iam exstat aut si alii sermones eadem versione utuntur. Ita, Apple Inc., Colgate-Palmolive, Mitsubishi, Societas Crucis Rubrae. Si potes, adde versionem ad verbum factam inque parenthesi positam post primam rei mentionem: Mitsubishi (Iaponice: Tres Rhombi)
  2. Marca mercatoria non vertenda sunt. Quorum etiam, si potes, adde versionem in parenthesi.
  3. Nomina institutionum culturalium (scholarum, academiarum, museorum, societatum eruditarum etc.) vertenda sunt si verti possunt. N.B.: saepe nomina Latina officialia iam habent (vide e.g. VP:UNI); talia nomina officialia praeferimus.

Libri et arte facta[recensere | fontem recensere]

  1. Si nomen Latinum exstat, utere eo; si a verbo originali differt, adde fontem nominis Latini.
  2. Si opus alia lingua vel aliis linguis editum est et adhuc non Latinam in linguam versum, utere inscriptione vulgari. (Da versionem ad verbum factam post mentionem primam si potes.)
  3. Si operi non est aliquid verbale praeter nomen (ut in sculptura, vel musica instrumentali), verte nomen vulgare vel usitatum si potes, et adde nomen originale post mentionem primam.

Acronyma[recensere | fontem recensere]

  1. Si acronymum Latinum iam exstat, utere eo.
  2. Si acronymum suo iuris et omnium sermonum commune est, utere eo. Ita, NASA, UNICEF.
  3. Si res aliter se habet, melius est nomine pleno uti quam versionem conari. Si autem plena verba molesta videntur, nexum ad rem suam ducentem aut expansionem acronymi adhibe cum prima mentione: "SIDA" aut "syndrome immunitatis defectus acquisiti (SIDA)".

Translitteratio seu Romanizatio[recensere | fontem recensere]

  1. Si nomen originem trahat de lingua, quae non litteris Latinis scribitur, translitterationem secundum ISO adhibemus adque normam redigimus, ut fastigiis atque littera J careat. Ita, Victor Iuscenco; Usama bin Ladin; Hirohito, etc.
  2. Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum. Ita, Dio Chrysostomus.
  3. Si versio nominis gentilis Graeci imprimisque recentioris iam exstat litteris Latinis scripta, utere ea. Et memento nomina gentilia solum translitteranda esse, non reddenda.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. [2]
  3. Lexicon manuale, geographiam antiquam et mediam cum Lat. tum Germ. illustrans Von Johann Wilhelm Müller