Uluru

E Vicipaedia

Uluru occasu solis

Uluru, vel Ayers Rock, est magna tofi conformatio in australi Territorii Septentrionalis parte in Australia centrali, quae ad australem et occidentalem urbis Alice Springs stat. Kata Tjuta (Anglice: The Olgas) et Uluru sunt maiores in vivario Uluru-Kata Tjuta National Park proprietates. Uluru est sacrum Pitiantiatiaris et Yankunytiatiaris, indigenis loci. Adsunt in vivario multi fontes, stagna, speluncae, et picturae super saxis. Uluru designatur World Heritage Site.

[recensere] Nomen

Uluru occasu solis

Pitiantiatiarae loci lapidem appellant Uluṟu (IPA uluɻu), verbo quod in sua lingua (lingua Pitiantiatiara) nihil significat, sed adhibitum est nomen familiae loci a senissimis Ulurus possessoribus usitatis (Isaacs 1980:40–41).

Die 19 Iulii 1873, Gulielmus Gosse metator Uluru primum contigit, quod nominavit Ayers Rock honoris causa Henrici Ayers Equitis, secretarii praecipui Australiae Australis (Australian Department of the Environment and Water Resources).

Conformationes saxosae apud Uluru
Arbores apud radices Ulurus.

[recensere] Fontes

[recensere] Nexus externi