Trantor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Trantor est planeta commenticius imperii Galactici in fabulis de rebus futuris ab Isaac Asimov scriptis. Exemplum Trantoris Isaac Asimov ab urbe Roma imperii Romani capite sumpsit. Proverbium est: "Ad Trantorem omnes viae ducunt et Trantor ultima omnium stella." Trantor in medio imperio et itidem in media Via Lactea situs est. Secundum Encyclopaediam Galacticam fere quadraginta agriculturae planetis opus est ut Trantor annona subiuvetur.

Omnes urbes in planeta in unam solam metropolim quae super omnem naturalem superficiem planetae patet coaluerunt. Tota superficies planetae ita chalybeia est facta. Isaac Asimov narrat omnes pueros puellasque ex lege in ludum litterarum itantes singulis annis super tecta duci, ut ita sub divo sint. Hoc modo paululum incolae Trantoris caelo assuefacti sunt.

Solus locus aedificiis non contectus est hortus, in quo imperator Galacticus habitat.

Nonnullae aulae in Trantore tam altae sunt, ut sub tecto nubes fiant.

Imperio Galactico paulatim cadente etiam Trantor occiditur, diripitur et denique planeta fit locus, ubi nemo iam habitat nisi agricolae inter parietinas urbis antiquae maximas laborantes.