Foundation (mythistoria)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Foundation est liber quem Isaac Asimov de rebus futuris scripsit, qui titulo Latine De opere fundato reddatur. Liber est primus ex tribus quibus res gesturae ut ita dicam imperii Galactici narrantur.

Liber editus est anno 1951. Partes fabulae annis inter 1942 et 1944 editae sunt in litteris Astounding Science Fiction appellatis, qui titulus in Latinum "Fictiones scientificae Mirandae" converti possit.

CAVE: Singularia et occulta argumenti palam sequuntur

In fabula imperium Galacticum per totum nostrum Galaxiam porrigitur. Naves spatiales celerius luce vehi possunt saltando per hypercosmum ubi leges quas Albertus Einstein invenit non valent. Regnat imperator Galacticus in planeta Trantori in medio Galaxia sito.

Quo in imperio in planeta Heliconi in Arcturi sectori [1] scientiarum peritus Hari Seldon vivebat. Ibi scientiam novam constituit quam psychohistoriam appellat. Ope huius scientiae futura societatum humanarum methodis statisticis et psychologicis et mathematicis et oeconomicis praesciri possunt si de multitudinibus maximis agitur. Singuli eventus seu futura individuorum praedici non possunt.

Hario Seldon res aliquantum in arduo sunt quia ardua praevidet. Ope psychohistoriae praecalculat omnem regnum Galacticum nonnullis abhinc saeculis periturum esse, chaotis politici interregnum tredecim milium annorum secuturum esse et neminem vel nihil id prohibere posse. Nihil faciendum nisi methodis psychohistoricis temporis spatium interregni ita breviorem facere ut solum mille annos duret.

Quamobrem Hari Seldon cum mathematico Gaal Dornick planetam Trantorem visitat. Inceptum quidem periculosum est quia imperator et curiales certe non laetabuntur si certiores fiebunt scientia psychohistorica sine dubio necessarium eius regni interitum praesciri posse. Hari autem Seldon in rebus socialibus et psychologicis et politicis ita peritissimus est ut etiam singulos eventus aliquantum gubernare possit. Ei contingit ut imperatoris auspiciis opus fundatum constituere possit ad ultimos tractus imperii in margine Galaxiae in planeta Termino. Curiales putant ibi procul a capite Galaxiae Harium Seldon et sodales cum scientia nova non multum proficere posse. Sin autem Harium Seldon et eius sodales persecuti essent, oculos hominum ad rem convertissent magno cum politico damno.

Ita fit ut complures rerum litterarum periti cum familiis ad longinquum planetam Terminum in exilium ire debeant ut ibi imperatoris iussu opera fundatum et Encyclopaediam Galacticam constituant. Hario Seldon denique mortuo tamen intervallis plurium annorum hologrammatibus cinematographicis apparere pergit ut omnia futura praecognitus sodalibus operis futuris res futuras explanet et auxilium det. Psychohistoriam enim huius operis fundati sodalibus non docuerat. Haec scientia conservatur in altero opere fundato, in opere fundato secundo, quod in parte Galaxiae primo operi fundato opposita ad stellarum finem ut dicit constituerat.

Paucis saeculis post res operis fundati primum in arduo sunt. Res iam ita mutatae sunt ut Hari Seldon praedixerat. Imperium Galacticum provincias marginales in Galaxiae periphaeria perditurum est. Ex imperii praefecturis regna sui iuris, ex praefectis imperialibus reges fiunt. Legatus imperialis non iam Terminum protegere potest.

Sed Terminenses non solum res technologicas conservaverunt sed etiam amplificaverunt, cum in tractibus vicinis artes plus plusque declinent. Ita regna barbarica etiam usum vis atomicae obliviscuntur. Ut planeta Terminus sit parvus tamen ita merces novas exportare potest ut potentia crescere pergat maiorem maioremque partem peripheriae Galaxiae plus minusque in secreto gubernans.

Postremo opus fundatum aggressum est a re publica planetae Korell. Haec incursio inimica periculosior est quia rei publicae Korell auxilium datur a militum praefecto prisci imperii quod adhuc in interioribus Galaxiae partibus ut minuta tamen adhuc non parva potestate praeditum est. Sed etiam res publica Korell ita ab adventiciis operis fundati mercibus dependet ut bellans in depressione oeconomica labatur et denique pacem petere debeat.

Hactenus liber primus fabulae de opere fundato.

Liber[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Thesaurus Anglicus Latinus "Smith-Hall": „mathematicus terminus technicus
Isaaci Asimovii tres libri de opere fundato Galactico
Galaxis
Foundation (De opere fundato) | Foundation and Empire (De opere fundato et imperio Galactico) | Second Foundation (De altero opere fundato)