Tschita
Tschita[1] seu Czita[2] (Russice Чита, tr. Čita) est urbs in Russia, in Siberia orientali, prope influxum Tschitae (Czitae) fluminis in Ingodam fluvium sita, metropolis Territorii Transbaicalici. Circa 309 milia incolarum habet (anno 2010).
Tschita est valens sedes industriae atque commeatus, septem stationes ferriviarum ac duo aeroporta habens. Praeterea, urbi sunt multa instituta educationis ac investigatoria, bibliothecae, musea, theatra, horti botanicus et zoologicus.
Historia [recensere]
Saeculo septindecimo condita, Tschita anno 1851 facta est urbs atque metropolis Regionis Transbaicalicae. Annis 1920–1922 Rei Publicae Extremorientalis, annis 1922–1926 Gubernii Transbaicalici, et annis 1937–2008 Regionis Tschitensis caput erat. Die 1 Martii anno 2008 facta est metropolis Territorii Transbaicalici.
Notae [recensere]
- ↑ A.P. de Candolle, Regni vegetabilis Systema naturale, vol. I., p. 210; Acta Horti Petropolitani, vol. VI., p. 179
- ↑ Bulletin de la Société imperiale des naturalistes de Moscou, vol. XXVII., p. 399
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Tschita spectant. |