Tornus

E Vicipaedia
Torni varii (e Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron)

Tornus[1] (de Graeco τόρνος) est instrumentum fabrile, quo ligna, ebur et metalla circumagendo rotundantur et poliuntur. Res afficienda in torno circumagitur, caelum autem immobile est, sed sic loca mutare possit, ut formas teretes varias sculpat.

Etiam in Aegypto antiquo notum, tornus a Graecis a Perdice Daedali nepote inventus esse dicebatur; Plinius dicit:

Normam et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius invenit[2].

Vergilius in ecloga tertia dicit:

...pocula ... fagina...
lenta quibus torno facili superaddita vitis, —

i.e. postquam pocula rotunda torno facile facta erant, etiam vitis in iis scalpro quodam manuali scalpta est.

Tornarius est artifex qui torno utitur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucr. IV 361; Vitr. X 19; Vergilii Georgica II 449.
  2. NH VII 198.
  3. Tornarium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis