Titus Iunius Fulvius Quietus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antoninianus Quieti Augusti

Titus Iunius Fulvius Quietus tribunus militum et usurpator fuit. Quando natus sit, ignoramus, sed mortuus est anno 261. Cum Valerianus imperator anno 260 bello Parthico a rege Sapore captus est, Ballista, praefectus praetorio Titum Fulvium Macrianum, patrem Quieti, Augustum novum proposuit. Sed is propter aetatem valetudinemque negavit. In eius locum filii creati sunt et ante 17 Septembris 260 Augusti proclamati sunt, cum Quieto eius frater Titus Fulvius Macrianus Iunior. Cum Quietus in oriente maneret, Macriani pater et filius in Illyricum profecti sunt. Ibi autumno 261 ab Aureolo, duce equitum Gallieni imperatoris victi et necati sunt. Quietus autem Emesae cum Ballista praefecto praetorio a Septimio Odaenatho, legato Syriae, eodem anno obsessus, captus, necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10 c 699