Ballista (praefectus praetorio)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ballista vel Callistus[1] (nescimus, quando natus est, mortuus est anno 261) praefectus praetorio aut iam Valeriani imperatoris aut Macriani usurpatoris. Hoc dubium est, quod Res Gestae Saporis I regis Persarum rettulerunt imperatorem Valerianum anno 260 cum praefecto praetorio suo esse captum. Ballista autem post Valerianum captum Persas proelio vicit atque Titum Fulvium Macrianum imperatorem novum proposuit. Is procurator arcae et praepositus annonae in expeditione Persicae fuit, itaque nummos cudere potuit atque ipse magnis divitiis fuit. Cum Macrianus propter aetatem et valetudinem purpuram negavit, eius filii Titus Fulvius Macrianus Iunior et Titus Iunius Fulvius Quietus, tribuni militum Augusti proclamati sunt. Cum Macrianus Iunior cum patre in occidentem profectus sit, Ballista cum Quieto in oriente mansit. Autumno anni 261 Macriani pater et filius ab Aureolo duce militum Gallieni in Illyrico victi et necati sunt. Ballista autem Edessae cum Quieto a Septimio Odaenatho, legato Syriae, eodem anno obsessus, captus, necatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ballista" fortasse cognomen ioculare est. Cf. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p.227
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10 c 699