Manius Acilius Aureolus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Manius Acilius Aureolus (nescimus, quando natus est, mortuus anno 268) dux militum Gallieni imperatoris et usurpator tertio saeculo fuit. Humili loco in Dacia natus dux equitum Gallieni erat. Anno 260 Ingenuum usurpatorem vicit et necavit, anno sequente Macrianum usurpatorem. Anno 262 Augustus proclamatus postea concordiam cum Gallieno reconciliavit. Anno 265 contra Postumum usurpatorem Galliam missus victoriam iam partam perdidit. Sed tamen anno 268 Gallienus Aureolo Italiam septentrionalem contra Postumum defendendam tradidit, cum ipse ad Macedoniam contra Gothos defendendam profectus est. Aureolus vero ad Postumum defecit, post Gallienum mortem mense Augusto Mediolani iterum purpuram sumpsit. Mense sequente autem a militibus Claudii Gothici ipse caesus est[1].


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T.2, c.324