Latinitas bona

Sapor I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sapor

Sapor I (natus circa annum 215, mortuus anno 272) ab anno 240 ad mortem rex Persarum fuit. Pater eius Artaxares I regnum Sassanidarum condidit. Saepe bellum contra Romanos duxit, anno 260 etiam Valerianum imperatorem cepit. Successor filius Hormisdas I fuit.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!