Theodorus Branas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theodorus Branas (Graece Θεοδώρος Βρανᾶς; mortuus post annum 1219) fuit nobilis imperiorum Byzantini et postea Latini. Fuit filius Alexii Branae quem ex Anna Batatzaena (imperatoris Ioannis II neptis) genuit. Anno 1219 fuit Imperii Latini Constantinopolitani regens.

Theodorus Branas ab anno 1193 cum imperatrice Agnete Franciae, olim Andronici I uxore, in concubinatu vixit; quam anno 1204, suadente Balduino I imperatore Latino, in matrimonium duxit. Ex ea filiam genuit, nomine hodie ignoto, quae nupsit Nargaldum de Toceio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Filip van Tricht, The Latin Renovatio of Byzantium. Lugduni Batavorum: Brill, 2011 (Paginae selectae apud Google Books)
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 239