The Mummy (pellicula 1999)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Mummy (sc. Mumia) est pellicula Stephani Sommers moderatoris anno 1999 edita, cuius genus formidulosa fabula describitur. Narratio post biennium in The Mummy Returns pellicula continuata est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Anno 1290 a.C.n. Imhotep pontifex et Anck-su-namun, amator pharaonis Sethi I, hunc interficiunt. Imhotep ob caedem pharaonis exsecratione ultima vivus in sarcophago in Hamunaptra, urbe mortuorum, sepelitur. 3000 fere annis postea, scilicet anno 1923, in eodem loco legio exercitús Franciae cum Medjai beduinis pugnat. Nemo nisi Richardus O'Connell Americanus et quidam Beniaminus Gabor evadunt, etsi Richardus deprehenditur. Tribus quidem annis post Evelina bibliothecaria et frater suus Jonathan, qui tabulam geographicam urbis peritae invenerunt, Richardum captivum servant, ac hi tres una cum quibusdam aliis urbem quaerere incipiunt.

Fossam sub templum Anubis infodunt et arcam exsecratam necnon Librum mortuorum reperiunt, quem recitando Evelina per errorem Imhotep mumiam ad vivos resuscitat. Ille Librum mortuorum sibi vult, quo Anck-su-namun amantem suam etiam resuscitet. Atqui Richardus, Evelina et alii Librum aureum sub statua Horus situm in Hamunaptra quaerunt reperiuntque, cuius libri partem ubi Jonathan recitat, Imhotep iterum mortalis fit. Postremo Richardus necat Imhotep atque ille, Evelina, et Jonathan Hamunapatrá tandem funditus deletá fugiunt.

Histriones principales[recensere | fontem recensere]