The Monk

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Monk, vel Latine Monachus, est mythistoria a Matthaeo Gregorio Lewis scripta, quae magiae, amori, religioni nec non superstitioni attinet. Opus conscriptum est anno 1794, auctore annum vigesimum agente, editum autem 1796.

Personae[recensere | fontem recensere]

  • Ambrosius, monachus, prior Capuccinorum Matriti;
  • Laurentius de Medina, nobilis iuvenis;
  • Raimundus de las casas, nobilis iuvenis;
  • Agnes, Laurentii soror, a Raimundo amata;
  • Antonia, pulcherrima puella a Laurentio amata, sed ab Ambrosio quoque ardenter cupita;
  • Matilda, malefica et instrumentum diaboli, quae se monachum esse simulat nomine Rosarius.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Cave: Argumentum detegetur

Mythistoria in libros tres et capitula duodecim dividitur.

Liber primus[recensere | fontem recensere]

Incipit fabula in ecclesia Matritensi ubi Ambrosius orationem habiturus est. Monachus Ambrosius, nove fratrum Capuccinorum Matritensium prior creatus, est orator celeber et facundus quem, dum iuvenem, populus amat et pium sanctumque habet. Autem pro humilitate quam ei omnes attribuunt, colit Ambrosius superbiam amoremque sui, qui eum inermem ante corruptionem deceptionemque faciunt. Etenim monachus Rosarius, postquam propter humilitatem et suavitatem amicus nec non discipulus Ambrosii dilectus factus est, ei patefacit se mulierem esse nomine Matilda et monachum simulavisse ut iuxta eum, quem amat, viveret. Cito Ambrosius Matildam indignatur et eam se e monasterio expulsurum minatur; cum autem Matilda eum morsu serpentis venenatum servaverit, sinit Ambrosius ut ea maneret et tentatus nefasto amori cupide cedit, votum castitatis frangens.

Liber secundus[recensere | fontem recensere]

Raimundus, qui post Ambrosii orationem amico Laurentio forte occurrit, ei narrat quomodo se iter facientem sororem eius Agnetem cognovisse et amorem erga eam talem concepisse ut, tametsi Agnes invita - vero a familia compulsa - monialis ordinata esset, tamen cum ea clam copulasse. Quo facto Agnes concepit. Raimundus et Laurentius bullam papalem petunt ut Agnes monasterium relinquere possit et eodem tempore frustra nova de puella a monialibus quaerunt. Interdum Ambrosius Matildam illicite pergit amare, et insatiatus Antoniam quoque, quam forte noverat, cupit. Itaque, maleficiis adiuvantibus, Ambrosius in domum Antoniae penetrat puellamque ita venenat ut mortua videatur.

Liber tertius[recensere | fontem recensere]

Laurentius, bulla papali obtenta, a militibus comitatus obviam monialibus sacra in processione ambulantibus occurrit ad eas nolentes cogendas ut Agnetem solvant. Post tumultum qui processionem impedit, invenit Laurentius Agnetem in sepulcreto captivam. Et Ambrosius in sepulcreto latet: nam cum Antonia mortua habita et tumulata copulare cupit. Sed puella post stuprum clamans fugit, et monachus ne milites propinqui accurrant eam occidit. Quod frustra facit: namque milites eum captum ad iudicium vocant de nece deque maleficio. Ambrosio ante iudicium diabolus apparet, qui se eum liberaturum esse ait, dum monachus animam dedet. Cedit Ambrosius et cito liberatur, sed diabolus eum statim de peccatis commonefactum concidit ut ad inferos ducat.

Historia editionum[1][recensere | fontem recensere]

Primum mythistoria edita est Londinii anno 1796, in volumina tria divisa, titulo The Monk, a Romance, Iosepho Bell editore. Auctor operam propter indignationem publicam emendavit et anno 1798 nove titulo Ambrosio; or, The Monk edidit. Post auctoris mortem scriptores nonnulli mythistoriam adulteraverunt. Anno 1906 opera restituta et edita est Londinii a Routledge & son.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I grandi romanzi gotici, Romae 1993