Latinitas nondum censa

Matthaeus Gregorius Lewis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Matthaeus Gregorius Lewis a Henrico Guillelemo Pickersgill pictus

Matthaeus Gregorius Lewis, Anglice Matthew Gregory Lewis (natus Londinii die 9 Iulii 1775, mortuus in Oceano Atlantico die 14 aut 16 Maii 1818), fuit mythistoriarum et ludorum scaenicorum scriptor Anglicus. Opus eius pernotum mythistoria Gothica The Monk ("Monachus"), a nonnullis et gravissimum habitum.

De vita[recensere | fontem recensere]

Matthaeus G. Lewis natus est a Matthew Lewis, legatus Anglicus, et Frances Maria Sewell. Apud Aedem Christi Oxoniae studuit et patrem comitatus est ut artem disceret diplomaticam, dum linguis litterisque studebat. Alia opera auctorum peregrinorum Anglice vertit, alia ipse iuvenis conscripsit.

Anno 1974 dum operam dabat apud legationem Britannicam Hagae, Lewis mythistoriam scripsit The Monk, quae anonyme inter 1875 et 1876 edita statim famam assecuta est. Bis edita et nomen auctoris ostendit, qui eodem tempore Membrum Parlamenti electus est.

Annis 1815 et 1817 Lewis ad Indias Occidentales itinera fecit ut agris quos pater ei reliquerat consuleret. Redito altero autem grave aegrotans obiit et in mare funeratus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • The Effusions of Sensibility (opus imperfectum)
  • The Monk (1796)
  • Village Virtues: A Dramatic Satire(1796)
  • The Castle Spectre (1796)
  • The Minister: A Tragedy, in Five Acts (1797)
  • The East Indian: A Comedy in Five Acts (1800)
  • Tales of Wonder (1801)
  • Alfonso, King of Castile: A Tragedy in Five Acts (1801)
  • The Bravo of Venice (1805)
  • Adelgitha; or, The Fruit of a Single Error. A Tragedy in Five Acts (1806)
  • Romantic Tales (1808)
  • Journal of a West India Proprietor (1833)
  • The Life and Correspondence of M. G. Lewis (1839)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthaeum Gregorium Lewis spectant.