The Lion King

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Padlock-skyblue.svg
Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.
The Lion King
Rex Leo
1994
Moderator:
Rodger Allers
Robertus Minkoff
Factor:
{{{Producer}}}
Scriptor:
Irene Mecchi
Ioannes Roberts
Linda Woovlerton
Primi Actores:
Matthaeus Brodrick
Ieremia Irons
Iacobus Earl Jones
Ionathan Taylor Thomas
Nathan Lane
Ernestus Sabella
Moira Kelly
Robertus Guillaume
Rowan Atkinson
Whoopi Goldberg
Iacobus Cummings
Compositor:
Elton John
Iohannes Zimmer
Duratio:
88 minutes
Lingua:
Anglica

The Lion King (Anglice; Latine fere "Rex Leo") est pellicula ab officina cinematographica Walt Disney Societas anno 1994 confecta, cuius pars altera, The Lion King II: Simba's Pride inscripta, die 27 Octobris 1998, et The Lion King 3: Hakuna Matata, die 10 Februarii 2004, in lucem prolata est.

Res

Iuveni leone, Simba, qui regnum accepturus est. A patre suo Mufasa, is discit omnia viventia quasi in circulum esse et regis esse hoc circulum servare. Patruus suus, invidia contra fratrem suum motus, ad eum necandum tres hienas istigat; ad hoc decipit iuvenem leonem et post mortem Mufasae eum a regno eicit. Simba, falsa culpa oppressus, regno remotus aliquot annos vivit sed Nala, amica sua, fame coacta, petit ab eo modo invento in patriam redire. Simbae tamen supposita culpa sua prius vincenda est et sapiens simia Rafiki eum adiuvat. Simba redit in regnum suum et post asperam pugnam patruum vincit; malus patruus necatur ab hienis modo ab eo ipso proditis. Simba ex novo potestatem suam imponit et pax inter animalia fit.

Est ea prima inter Disneyanas sine ullo homine sive humano elemento, nam agunt animalia sola (leones, hienae, alii). Representatio moris protagonistae profunda et nova est; etiam nova est mors parentis post aliquot scaenas (excepto Bambi). Cantus quoque novi et bonae qualitatis sunt. Duo horum cantuum contrarias notiones vitae praesertim demonstrant: "Circulum Vitae" (Anglice, "The Circle of Life") et "Hakuna Matata" (significat 'Sine ulla cura'). Hic vitae remotae imperio otiosaeque, ille notionem vitae regalis officiosaeque expremit.

Nexus externus