Terulium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terulium sive Turba
Teruelii, locus in Hispania
Provincia Terulium sive Turba
Communitas Autonoma Aragonia
Tabellarius codex 440xx
Coordinatas
 - Latitudo:
 - Longitudo:

40° 21' Sept.
1º06' Occid.
Altitudo 915 m
Distantia 180 km in Caesaraugustam
140 km in Valentiam
Incolae
 - Toti (census anni 1996)
 - Incolaria densitas

28,142 inc.
Gentilicius Terulensis-e, Teruliensis-e, Turbanus-a-um
Flumina Turium (Hisp. Turia)
Alfambra
Guadalaviar
Guadalope

Terulium, sive Turba (Hispanice: Teruel ; Aragonice: Tergüel ; Catalane: Terol), est urbs in Hispania, provinciae Terulii aut Turbae caput. 28,194 incolarum anno 1996 municipali in albo et 30,282 in anni 1991 censu habuit. Ob asperum clima, ob curatam pernam, ob figlinam, et ob claros dies festos (La vaquilla del ángel per secundam Iulii hebdomadem et Bodas de Isabel de Segura circa tertiam Februarii hebdomadem) cognoscitur.

Pretorium

Terulium remotus montuosusque locus est (915 metrorum super maris planum est), et suae incolae relativam ad Hispaniam insulationem tulere. Petitionalis circulus cum sententiola Teruel existe (Terulium exsistit) anno 1999 ut maiori recognitioni et pecuniariae collocationi urbis provinciaeque premeret conditus est. Propter hanc petitionem, communicationis viae in Terulium valde meliores factae sunt cum viae autocineticae constructione inter Caesaraugustam Saguntumque, cuius latae partes adhuc non aperiuntur. Nihilominus, Terulium unum caput sine directo ferriviario vinculo cum capite, Matrito, manet.

Urbis Islamicae hereditatis pulchritudo Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum recognita est quae quattuor ecclesias Mudexaricae Aragoniae Architecturae velut Patrimonium Mundanum includit, praesertim urbis Mudexarico stilo ornatam cathedralem. Alia ecclesia, Sancti Petri (vulgo: San Pedro), mumificata? corpora Isabel Segura (divitis dominae) et Diego de Marcilla (pauperis ad lucrum faciendum ut ad Isabel uxorem ducendam rediret in cruciatis pugnantis) servat quorum amor tragice finivit. Haec fabula Amantes Terulienses cognoscitur et scriptores (v.gr.? Hartzenbusch) et a Tomás Bretón compositum drama musicum inspiravit.?

Optimorum notorum Terulii monumentorum unum minuscula tauri statua super altam columnam est, Taurellus (vulgo: El Torico) cognita. Praecipua in platea collocatur, Platea Taurelli (vulgo: Plaza Carlos Castell, plerumque cognitior Plaza del Torico) media in urbe.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mudeiarica turris Teruelii

In Mediaevo Terulium prominentem Iudaicam communitatem possidebat, quae variis privilegiis utebantur, et quae saeculo quarto decimo annuum 300 Hispanicorum solidorum vectigal solvebant. Cuius sodales commercio industriaeque incumbebant, praesertim lanari industriae. Per anni 1391 persecutiones quorum multi occisi sunt dum alii Christianismum ut suae vitae servarentur accepere.?

Terulium per Bellum Civile Hispanicum certatissima est et plurimam stragem passum est. Proelium Terueliense inter Decembrem anni 1937 et Februarium anni 1938, belli cruentissimorum unum fuit. Urbs manus saepe mutavit, a Respublicanis expugnata et denique denuo a Nationalistis capta. Pugnae in cursu, Terulium artilleriae gravi et aereae pyrobolorum coniectioni subiectum est. Ambae partes amplius 100 000 interfectorum inter eas in trium mensium proelio passae sunt.

Miscellanea[recensere | fontem recensere]

Terueliense in vicinitate Dinópolis Teruel est, hortus thematicus et museum dinosauris dicata. Velut hortus palaeontologicus promotus, realis magnitudinis roboticum archetypum Tyrannosauri regis includit. Dinópolis etiam tria alia musea in vicinitate dinosaurorum in regione inventorum reliqua exhibentia tenet. Terueliensis Centralis Thermicae caminus ad Occidentalis Europae altissimas liberas structuras attinet.

Vincula Externa[recensere | fontem recensere]