Temnospondyli

E Vicipaedia

Classis : Amphibia
Ordo : †Temnospondyli 
   
Palaeontologia
Mississippiano ad Aevum Cretaceum inferius. Lissamphibia, fortasse progenies, ad praesens supervivit.
Conspectus dorsalis (laeva), ventralis (media), et posterior (dextra) calvariae Metoposauri

Temnospondyli (Graece τέμνειν 'secare' + σπόνδυλος 'vertebra') sunt diversa tetrapodorum magnitudinis a parva ad magnam subclassis, saepe amphibia primitiva habitarum, quae per omnem orbem terrarum per aeva Carboniferum, Permianum, et Triassicum florebant. Nonnullae species in Cretaceum perseveraverunt. Fossilia in omnibus continentibus reperta sunt. Per 200 fere milliones annorum progressus evolutionarii, sese ad variissimas habitationes accommodabant, inter quas aqua dulcis et circumiecta terrestria adeoque marina et litoralia. Eorum modi vivendi bene intelleguntur quia fossilia e stationibus larvarum, metamorphosis, et maturitatis agnoscuntur. Plurimi temnospondyli erant semiaquatici, sed nonnulli erant paene omnino terrestres, ad aquam solum ut progenies pariendos redientes. Qui temnospondyli erant inter prima vertebrata ad vitam terrestrem plene accommodata. Quamquam temnospondyli amphibia plerumque putantur, multis erant proprietates (sicut squamae, ungues, laminae osseae) quae eos ab amphibiis hodiernis distinguunt.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clack, Jennifer A. 2012. Gaining Ground: The Origin and Evolution of Tetrapods. Blooingtoniae: Indiana University Press. ISBN 9780253356758.
  • Hunt, A. P., S. G. Lucas, et D. S. Berman. 1996. A new amphibamid (Amphibia: Temnospondyli) from the Late Pennsylvanian (Middle Stephanian) of central New Mexico, USA. Paläontologische Zeitschrift 70(3–4): 555–65. doi:10.1007/BF02988092.
  • Steyer, Jean-Sébastien, et Michel Laurin. 2011. Temnospondyli. Tree of Life Web Project.