Taumata­whakatangihanga­koauau­o­tamatea­turi­pukakapiki­maunga­horo­nuku­pokai­whenua­kitanatahu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum viarium.

Taumata­whakatangihanga­koauau­o­tamatea­turi­pukakapiki­maunga­horo­nuku­pokai­whenua­kitanatahu (Lingua Maoriana) est collis 305 metra altus, prope vicum Porangahau, ad meridiem oppidi Waipukurau, in australi Sinus Hawke regione Novae Zelandiae situs.

Nomen, ut facile dicatur, saepe ab indigenis imminuitur Taumata. New Zealand Geographic Placenames Database, a ministerio Land Information New Zealand curatum, nomen in tabulis publicis Taumata­whakatangihanga­koauau­o­tamatea­pokai­whenua­ki­tana­tahu brevius perscribit.[1] Nomen est per orbem terrarum celeberrimum ut longissimum loci nomen in ulla civitate ubi Lingua Anglica est patrius sermo, atque alterum loci nomen per orbem terrarum, secundum Wises New Zealand Guide et in New Zealand Herald relatum.[2]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]