Taraxippus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Taraxippus (Graece: Ταράξιππος, ex ταράττειν = "conturbare" et ἵππος = "equus", inde: "conturbator equorum"[1]) est nomen daemonis, qui, ut Graci antiqui credebant, equos in hippodromo conturbavit, ne amplius regi possent, imprimis in Olympiis antiquis, in Isthmiis et in Nemeis.

In Olympiis Taraxippum varie interpretati sunt: Alii eum spiritum Oenomai esse dixerunt, qui equos regentes noceret, sicut eos nocuisset, qui Hippodamia secuti erant. Alii ibi sepulcrum Myrtili esse opinati sunt, qui fuit causa mortis Oenomai. Alii alias opinones protulerunt. Apud Lycophronem poetam Taraxippum sepulcrum gigantis Ischeni esse legitur.[2]

In Isthmiis Taraxippus Isthmius spiritus Glauci, Sisyphi filii, esse putabatur, qui propriis equis discpertus est.

Taraxippus Nemeius equos in certaminibus Nemeis conturbavit.

Interdum Taraxippos etiam cognomen Poseidonis invenitur.[3]

Pausanias, ex cuius descriptione Graeciae paene omnia nobis de Taraxippo nota accipimus, scribit:
In ipso propemodum exitu terriculum est equorum, Taraxippus, arae rotundae figura. Nomen ex eo inditum, quod equi dum hac praeterferantur, vehementi pavore sine manifesta causa corripiuntur eoque ita turbantur, ut currus saepe toti frangantur et aurigae vulnerentur. Eam ob rem aurigae ibi sacrificant et vota Taraxippo faciunt, ut se ipsis aequum et clementem praebeat. Variat de Taraxippo Graecorum sententia: Sunt qui indigenae hominis sepulcrum illud esse dicant praestantis equos regendi scientia. Olenium nomen produnt, a quo sit in Eleorum finibus Olenium saxum appellatum. Alii Dameonem fuisse, Phliuntis filium, qui in Augean expeditionis Herculi socius, a Cteato Actoris filio una cum equo, quo vehebatur, sit interfectus. Ab Eleis eo in loco, et ipsi et equo, inanis habitum sepulcri honorem. Non desunt qui hoc inane monumentum heroicum illud ipsum esse autument, quod Myrtilo Pelops posuerit, quum a se perempto parentaret, quo eius iram placaret. Taraxippum vero vocasse, quod Myrtili dolo Oenomai equae consternatae fuerint. Multi etiam Oenomaum illum esse dictitant, qui in curui certamine equos et aurigas illo exagitet pavore. Audivi etiam, qui Porthaonis filium Alcathoum esse dicerent, qui quum inter procos Hippodamiae ab Oenomao fuisset occisus et eo ipso in loco humatus, iuiuriae suae, quam in ipso curriculo passus esset, atrox et infestus vindex obequitantibus exoriatur. At Aegyptius quidam Pelopem aiebat acceptum nescio quid ab Amphione Thebano, eo in loco defodisse; cuius arcana vi tunc couterriti fuerint Oenomai equi et onmes deinde equi eodem afficiantur modo. Et censebat ille quidem Amphionem et Orpheum (etsi Thrax diceretur) Aegyptios fuisse: propterea vero alteri feras alllicere, alteri vero saxa ad muros exstruendos movere attributum, quod uterque magorum scientia excellerent. Mea sentententia eorum est maxime probabilis oratio, qui Taraxippum cognomen esse dicunt Neptuni equestris. Est etiam in Isthmo Taraxippus, qui Glaucus fuit Sisyphi filius, ab equabus discerptus ludis funebribus, quos patri suo fecit Acastus. In Argivorum Nemea nullus omnino est herois genius, qui equis pavorem immittat: saxum tantum eminet supra curriculi flexum colore rutilo; cuius fulgore concitantur equi haud aliter multo, quam si immissis ignibus iniecta esset trepidatio. Sed qui ab Olympico existit Taraxippo, longe est acerrimus terror. Ad metarum unam aenea Hippodamiae statua est taeniam prae se ferens, iam prope victori Pelopi coronam impositura. [4]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Otto Höfer: Taraxippos. In: Wilhelm Heinrich Roscher (Ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 5, Lipsiae 1924, Col. 97–99 (in interrete: [1])

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Versio Latina (equorum conturbator) ab Hieronymo Cardano, De subtilitate, liber 7 de lapidibus, p. 282 (Basilaeae, 1664).
  2. Alexandra 31.
  3. Dion Chrysostomos Orationes 32,76.
  4. Pausanias 6,20,15-19 - Versio Latina dempta ex: Pausaniae Graeciae descriptio. Edidit, graeca emendavit, latinam Amasaei interpretationem castigatam adiunxit ... Carolus Godofredus Siebelis, Lipsiae 1825.