Tabula ansata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabulae ansatae in Sanctuario Isis Almaeque Matris Moguntiaci inventae

Tabula ansata vel tabella ansata est tabula ansis securiculae (Anglice: dovetail joint) praedita.[1] Ea temporibus Imperii Romani erat forma tabularum votivarum accepta.[2]

Tabula ansata in latere dextro umbonis in clipeo militario, metopa 24a ex Tropaeo Traiani

Tabulae ansatae quae catervas militum pronuntiant in tegimentis scutorum antiquorum inveniuntur, exempli gratia Vindonissae.[3] Opera artis fingendi, exempli gratia in metopa Tropaei Traiani (ad Adamclisi? Romaniae) inventa, monstrant eas eodem consilio in clipeis adhibitas fuisse.[4]

Vetustissima tabula ansata nota Larissae in Graecia inventa est.

Tempora hodierna[recensere | fontem recensere]

Artifices tabulas ansatas saeculo quinto decimo iam adhibebant, ut in sepulcro Caroli Comitis Cenomannicae, Francisco Lauranae attributo, in Cathedrale Cenomannico posito.[5] In Civitatibus Foederatis, Statua Libertatis tabulam ansatam fert, in qua dies 4 Iulii 1776 (Anglice: July 4th 1776) numeris Romanis inscribitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Schepp, Stefan. 2009. Gehenkelte Schrift: Die Tabula Ansata. In Marcus Caelius: Tod in der Varusschlacht, ed. Hans-Joachim Schalles, 114-117. Darmstadt: Primus-Verlag. ISBN 978-3-89678-808-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tabula ansata "relief"? apud fundamentum sepulcri Caroli Comitis Cenomannicae, Francisco Lauranae attributa, in Cathedrale Cenomannico posita

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Giroire, Cécile; Roger, Daniel (2007). Roman art from the Louvre. Hudson Hills Press. p. 109. ISBN 1555952836 .
  2. Meyer, Elizabeth A. (2004). Legitimacy and law in the Roman world: tabulae in Roman belief and practice. Cambridge University Press. p. 28. ISBN 0521497019 .
  3. Vide imaginem et (paginam capitalem).
  4. Tansey, Patrick (June 2008). "M. Titius, Menas and the insignia scutorum". Berlin: Akademie Verlag. pp. 68–70 .
  5. 5.0 5.1 5.2 Barnard, Toby Christopher; Clark, Jane (1995). Lord Burlington: architecture, art and life. Continuum International Publishing Group. pp. 118–120. ISBN 1852850949 .
  6. Picirillo, Michele (2007). "Les mosaïques de la bande de Gaza". In Haldimann, Marc-André. Gaza à la croisée des civilisations: Contexte archéologique et historique. Chaman Edition. p. picture N°119. ISBN 2970043556 .
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tabulam ansatam spectant.