Ansa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Antium (discretiva)

Malleus hodiernus cum ansa gummis

Ansa est manubrium quo vas aut quodcumque aliud manu prehendi et teneri potest. Ansa staterae est pars illa, quae manu tenetur, habetque anulo suspensum scapum, qui in ea versatur. Summa pars gubernaculi, quam gubernator manu tenet, est ansa gubernaculi. Ansa ostii est anulus ferreus ostio infixus, ad aperiendum, claudendum vel etiam pulsandum. Ansa crepidae aut vestium est vinculum et habenulam, qua soleae et creidae pedi alligantur, aut vestes in aliqua corporis parte constringuntur.


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!