Tablinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Domus Pompeiis, cum conspectu ex atrio in tablinum, peristylio post. Adumbratio saeculi undevicensimi.
Adumbratio domus Romanae tablinum (5) indicat.

Tablinum vel tabulinum (ex tabula) in architectura Romana fuit conclave usitate in uno atrii latere et contra aditum situm. Sua pars posterior peristylium aperuit, aliquando cum magna fenestra vel solum atriolum aut aulaeum. Muri tabulis modo opere tectorio (Italiane: al fresco) plerumque exornati, et effigies familiares in stylobatibus in duobus conclavis lateribus ordinati sunt.

Hoc conclave primum erat principale in domu Romano cubiculum, deinde officium, sedes negotii ubi paterfamilias sibi clientes admitteret.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chisholm, Hugh, ed. 1911. Encyclopaedia Britannica. Ed. 11a. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Höcker, Christoph. 2008. Metzler Lexikon antiker Architektur. Ed. 2a. Stuttgartiae: Metzler. ISBN 978-3-476-02294-3.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!