Atrium (architectura)
Atrium in architectura Romana fuit medium conclave domus, qualis in Imperio Romano late diffusa erat.
Index |
Etymologia [recensere]
Notio „atrium“ forsitan a verbo ater, quod „fumo denigratum“ valet, deductum est. Hac opinione olim focus in atrio fuisse ponitur, a cuius fumo conclave atrum factum est. Ex quo etiam liquet, quare scriptores Romani imagines maiorum commemorantes de "fumosis imaginibus" loquantur.[1]
Atrium domus Romanae [recensere]
Atrium fuit conclave rectangulare media in domo situm, a quo conclavia adiacentia inita sunt. Familiae commorationi fuit; ibi imagines maiorum in armariis et supellex in cartibulis expositae sunt. Initio erat tectum sive testudinatum; a saeculo secundo a.C.n. autem Romani architectura Graeca inducti partem tecti apertum reliquerunt, ex quo foramine compluvio dicto lux pluviaque intraverunt; aqua in impluvio collecta in cisternam deducta est.
Atrium in architectura post Imperium Romanum delapsum [recensere]
- In basilicis Christianis atrium sicut et peristylium propatulum sive vestibulum significat.
- In aedificiis Hispanicis Renascentiae ex atrio cavaedium nomine patio profectum est.
- His diebus atrium etiam pro cavaedio vitro tecto adhibitur.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Cic. Pis. 1.; Sen. ep. 44, 5
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Atria spectant. |