Stargate (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stargate est pellicula vulgata in 1994.

In fabula et pellicula, grandis anulus in Aegypto circa 1920 invenitur. Post septuaginta annos magistra Catherina Langford (quam Viveca Lindfors agit) aliquem exploravit, qui de anulo narraret. Doctori Daniel Jackson (quem James Spader agit) ob viam convenit, eum videre anulum rogat. Tum Daniel Jackson qui hoc cognoscit, explicat grandem anulum "Portam Astralem" nuncupatum, esse portam ad aliam terram.

His rebus cognitis, praefecto legionis Jack O'Neil (quem Kurt Russel agit) ducente, comitatus militum et Daniel Jackson per portam transeunt, et in novam tellurem veniunt. Hic est parasitus quidam qui corpus famuli adulescentis rapuerat; dicit ipsum esse deum Aegypti, nomine Ra deo Solis. Milites homines indigenarum loci suscitant ut adversus deum pugnent. Ra mortuo, Daniel feminam, Sha’uri (quam Mili Avital agit), de terra illa, tollit; et cuncti domum redeunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!