Godofredus I (rex Daniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Godofredus (Danice Gøtrik, Gudrød, Theodisce Godfred, Göttrick, natus ignoto anno, mortuus anno 810) fuit rex Daniae tempore Viccingorum ab anno 804 ad usque mortem.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Godofredus ab anno 804 in regione Sliaswig regnabat et anno 808 contra Abodrites certavit, quos Carolus Magnus rex ad finem tuendam miserat. Captivos in nova oppida Heidibam et Sliasvig, quae ipse condiderat transtulit. Anno 810 a inimicis Danicis necatus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Godofredus fuit filius minor regis Sigfridi. Post mortem Godofredi eius nepos Hemming successit. Ipse quinque filios habuit:

  • Olaus († 827)
  • Godofredus (*785, † 814)
  • Ericus I. († 854)
  • Rodolphus († 836)
  • Ragnarius († 836)