Ioannes de Seeckt

E Vicipaedia
Ioannes de Seeckt anno 1925 cum Ottone Geßler

Ioannes de (Theod. Hans von Seeckt (natus 22 Aprilis 1866 Sliasvig, mortuus 27 Decembris 1936 Berolini) vir militaris ac publicus Theodiscus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius dux militum erat. Ipse Seeckt, postquam scholam frequentavit et testimonium maturitatis accepit, anno 1885 miles factus et celeriter promotus est. Bello Orbis Terrarum I interfuit et generalis maior factus est.

Miles et vir publicus[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 legationi Germaniae interfuit, quae de Foedere Versaliorum agebat. Deinde praeses praetorii exercitus Rei Publicae Vimarianae erat. Anno 1920, cum Wolfgangus Kapp aliique hostes rei publicae coniurationem facerent, consilium ministrorum electum adiuvare negabat neque autem coniratores tuebatur. A die 8 Novembris 1923 ad usque 28 Februarii 1924 quasi dictator erat, quod res publica ab hostibus extremae sinistrae et dextrae premebetur. Die 23 Novembris 1923 factiones NSDAP et KPD dissolvi iussit. Anno 1926 a cancellario Gulielmo Marx dux militum dimissus est, quod Gulielmum de Borussia filium pristini imperatoris Gulielmi II ad exercitationes militum invitavisset. Anno 1928 legatus factionis DVP ad Dietam Imperii Germanici electus est et ad annum 1932 mansit. Anno 1934/35 consiliarius militaris in Rem publicam Sinarum iter fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Seeckt spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon