Sextus Aelius Catus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sextus Aelius Catus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculo fuit. Pater eius Quintus Aelius Tubero iuris peritus fuit, frater Quintus Aelius Tubero, consul ordinarius anni 11 a.C.n.. Catus anno 4 ipse consulatum ordinarium[1] ad 30 Iunii gessit, tum ei Gnaeus Sentius Saturninus secutus est. Eo anno permulti Getae, qui adhuc trans Danubium viverant, ab Cato in Thraciam ducti sunt. Aelius Catus enim circa annos 2/3 et 11 proconsul Macedoniae et legatus Augusti pro praetore Moesiae fuit. Postea Lucium Seium adoptavit, filium Lucii Seii Strabonis equitis. Ille nomen Lucii Aelii Seiani sumpsit et praefectus praetorio Tibero regnante factus est. Filia Aelia Paetina anno 28 Claudio imperatori nupsit, sed imperator post Seianum mortuum divortium fecit cum ea.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 172


Antecessores:
Lucius Aelius Lamia et Marcus Servilius
Consul
4
cum
Gaio Sentio Saturnino
Successores:
Lucius Valerius Messalla Volesus et Gnaeus Cornelius Cinna Magnus