Lucius Aelius Lamia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aelius Lamia (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 33) senator Romanus fuit. Cursum honorum IIIvir aere argento auro flando feriundo iniit. Praeterea XVvir sacris faciundis erat. Anno 3 consul ordinarius creatus est et summum magistratum ad 30 Iunii gessit. Tum Publius Silius successit, annis 4 ad usque 6 in Germania, deinde 10/11 Tiberii imperio legatus pugnavit. Anno 15/16 proconsul Africae factus est. Tiberius imperator eum anno 22 legatum Augusti pro praetore Syriae fecit, sed Romae retinuit. Anno 32 praefectus urbi Romae nominatus anno sequente exeunte mortuus est. Funere censorio celebratus est[1]. Filius eius Tiberius Plautius Silvanus Aelianus erat, qui annis 45 et 74 consul suffectus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales VI 27


Antecessores:
Publius Vinicius et Publius Alfenus Varus
Consul
3
cum
Marco Servilio
Successores:
Sextus Aelius Catus et Gaius Sentius Saturninus