Lucius Valerius Messalla Volesus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Valerius Messalla Volesus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus temporibus Augusti imperatoris erat. Pater eius Potitus Valerius Messala consul suffectus et Praefectus urbi Romae erat.
Ipse IIIvir monetalis et anno 5 consul ordinarius creatus est, cui magistratui Gaius Vibius Postumus 1 Iulii successit. Lex Valeria Cornelia ab eo nomen accepit, praeterea legem portorii Asiae amendavit. Augusto regnante proconsul Asiam provinciam administravit. Sed tum crudelitatis accusatus et damnatus est[1]. Augustus de ea re libellum de Voleso Messala composuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seneca Minor, de Ira II 5,5
  2. Tacitus Annales III 68,1


Antecessores:
Sextus Aelius Catus et Gaius Sentius Saturninus
Consul
5
cum
Gnaeo Cornelio Cinna Magno
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Arruntius