Diodus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Symbolum electronicum diodi: triangulum directionem fluxus oneris electrici indicans, ab, sinistre, anodo (1: +) enim ad, dextre, cathodum (2: -). Linea verticalis obsidionem fluxus ab cathodo ad anodum indicat.

Diodus (-i f) est elementum circuitus electronici, fluxum oneris modo unam directionem permittens, iunctione duarum materiarum semiconductorum factum. Diodi utiles sunt ad lucis fontes, thermometra, et fluxionem electricam rectificandam generandam.

Proprietates diodorum speciales proveniunt e differentia in impuritatibus inter duas partes suas semiconductrices. Haec differentia producit oneris electrici differentiam inter duo latera. Latus positivum anodus appellatur et latus negativum cathodus vocatur. Oneris differentia inter duo latera deinde tensionem electricam inter ea producit. Est haec tensio, in diodis rectificatis, quae maxime impedit electricitatem negativam fluere ab anodo ad cathodum sed sinit positivam fluere.

Quod ad diodum rectificatrum attinet, fluxiones electricae sinusoidales ambas partes negativas et positivas communes habent, sed postquam haec fluxio fluit per diodum, solum pars positiva sua manet.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Olim conductio asymmetrica nominata est "rectifacienda". Verbum diodi de verbis Graecis δί, duo vel bis, et οδός, iter vel via, emanavit.

Diodus semiconductrum[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Semiconductrum.

Diodus est semiconductrum: conductio oneris electrici non utroque directione permittitur, sed tantum uno.

Silicio diodus magnificatus visus.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • H. D. Young, R. A. Freedman, et A. L. Ford. 2004. University Physics with Modern Physics. 11a editio. Franciscopoli: Pearson Education.

Nexus interni

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!