Seleucia ad Tigrim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coordinata: 33°05′40″N 44°31′20″E / 33.09444°N 44.52222°E / 33.09444; 44.52222 Seleucia ad Tigrim, Graece Σελεύκεια, a Seleuco Nicatore anno circiter 305 a.C.n. condita, fuit urbs Mesopotamiae et olim metropolis Regni Seleucidarum. Ad ripam Tigridis dextram stetit prope Ctesiphontem (ubi reges Parthorum hibernabant) quae ad ripam sinistram stetit. Ruinae urbium geminarum Arabice المدائن al-Madāʾin, Aramaice ܩܛܝܣܦܘܢ Māḥōzē scil. "Urbes" appellantur.