Latinitas nondum censa

Savericus de Malleone

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Sigillum Saverici de Malo Leone", 1225

Savericus de Malleone sive de Malo Leone[1] (mortuus die 29 Iulii 1233) fuit nobilis Pictaviensis, trobator in lingua Occitanica, qui in Anglia et Francia militavit. Fuit filius Radulphi de Malleone domini Toarcii. In primis pro puero Arthuro duce Britanniae militavit; anno 1202 captus sed post duos annos a rege Iohanne liberatus officium siniscalci Pictaviensis suscepit. Anno 1211 cum Raimundo comite Tolosano Simonem Montis Fortis in urbe Castro Novo obsedit. Rursus pro rege Iohanne in Bello Baronum ab anno 1215 pugnavit, annoque insequenti inter regentes Henrici III numeratus est. Anno 1219 Cruce signatus in quinta expeditione sacra ad obsidionem Damiettae adfuit. Anno 1227 inter nobiles Pictavienses et Andecavenses contra Ludocicum IX repugnavit.

Vita brevis Savarici de Malleone in libris manu scriptis carminum Occitanicarum reperitur. Petrus Vallis Cernaii in Historia Albigensi sic describit vel vituperat: "... ille pessimus apostata, ille prevaricator iniquus, filius Diaboli, minister Antichristi, Savericus videlicet de Malleone, omnem excedens hereticum, omni deterior infideli, impugnator ecclesiae, Christi hostis. O virum, immo virus, pessimum, Savericum dico, qui, scelestus et perditus, inpudens et inprudens, currens adversus Deum erecto collo, inpugnare ausus est ecclesiam sanctam Dei! O hominem apostasie principem, crudelitatis artificem, perversitatis actorem ..."[2]

Carmina[recensere | fontem recensere]

Tria carmina a Saverico de Malleone composita servantur, inter quae copula comitissae Alienorae missa de pugna contra Simonem Montis Fortis; partimentum cum Gaucelmo Faidit et Hugone de Bacalaria; partimentum cum praeposito quodam Valentiano. Rationes iuxta partimenta servantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter "Savarus Malleonensis": vide Polydorus Vergilius, Anglica historia (ed. 1534 p. 291 apud Google Books)
  2. Petrus Vallis Cernaii, Historia Albigensis cap. 254
  3. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Savaric de Malleo" in J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) no. xxviii pp. 221-228
  • "Savaric de Mauleon" in Martín de Riquer, Los trovadores: historia literaria y textos vol. 2 pp. 941-949 Paginae selectae
  • H. J. Chaytor, Savaric de Mauléon, Baron and Troubadour. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1939
  • Patrice Le Roux, Savary de Mauléon: un prince poète au XIIIe siècle. Terres de Braise, 2002. ISBN 978-2-9505-9343-6