Simon V de Monteforti

E Vicipaedia
(Redirectum de Simon IV Montis Fortis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sigillum Simonis V de Monteforti

Simon V Montisfortis seu de Monteforti (natus ad 1170; mortuus Tolosae die 25 Iunii 1218), filius maior natu Simonis IV de Monteforti et Amiciae (filiae Roberti comitis Leicestriae), fuit dominus Montis Fortis et Comes de Rocha, patre mortuo, anno 1188; Comes Leicestriae, avunculo mortuo, ab anno 1204. Anno 1209 factus est dux exercituum Crucis signatorum qui expeditionem sacram in Albigenses iussu Innocentii Papae III fecerant. In successione dominorum Montisfortis fuit quintus huius nominis,[1] et in successione comitum Leicestrensium quintus. Appellatione comitis Montisfortis seu de Monteforti in fontibus aequalibus saepe dignatur.

Particeps fuit ab initio quartae expeditionis sacrae, sed ab obsidione Zarae se recusavit.

E victoriis super "haereticos et inimicos ecclesiae Christi" atque ab anno 1215 cum confirmatione papae, feodos et terras quas Raimundus VI hucusque tenuerat Simon a parte Philippi Franciae regis recepit, itaque fit dux Narbonensis, comes Tolosae (1215-1218), vicecomes Biterrensis, Carcassonae et Albiae (1213-1218). Die 10 Aprilis 1216, Meloduni ratione horum feudorum homagium ligium domino suo reddit.[2] Mense Iunio anni 1218, dum Tolosam obsedit, interfectus est.

In matrimonium ad 1190 Aliciam de Montemorenciaco duxit, e qua genuit:

Fontes vitae Simonis de Monteforti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quidam e confusione Simonis III (avi huius) et Simonis IV (patris) numerum falso quartum attribuunt. Confer Vicipaediam Francogallicam.
  2. Claude de Vic et Vaissète, Histoire générale de Languedoc vol. 5 (Tolosae: Paya, 1847) p. 598 [1] (Latine) apud Gallica.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Simonem V de Monteforti spectant.
Antecessor:
Simon IV de Monteforti
dominus de Monteforti Domus Montisfortis arma gentilitia
1188 - 1218
Successor:
Amalricus IV
Antecessor:
Raimundus Rogerius Trencavelli
vicecomes Albiae et Biterrensis Domus Trencavelli arma gentilitia
1209 - 1218
Antecessor:
Raimundus VI
comes Tolosae, dux Narbonensis Comitatus Tolosae arma gentilitia
1215 - 1218


Antecessor:
Robertus de Bretolio
V comes Leicestriae Domus Mellenti arma gentilitia
1204 - 1218
Successor:
Simon VI de Monteforti