Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Basilica Sanctae Familiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Sancta Familia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Despectus in Sanctam Familiam


Sancta Familia est magna basilica Ecclesiae Catholicae Romanae Barcinonis in Hispania. Non iam perfecta est. Totum nomen Temple Expiatori de la Sagrada Familia. Antonius Gaudi laborabat quadraginta annos. Quindecim ultimos annos suae vitae Gaudius solum hanc basilicam aedificabat. Quod basilica lente aedificata est, Gaudi dicitur iocavisse suum clientem non festinare.

Secundum acta diurna El Periodico de Catalunya, plus quam decies centena milia homines imperfectam basilicam visitaverunt anno 2004.

Quisque pars formae plena signa religionis Christianae est quod Gaudi voluit basilicam futuram esse “ultimum magnum templum religionis Christianae”. Duodeviginti altae turres erunt ut ordine duodecim Apostolos tunc quattuor Evangelistas tunc Virginem Mariam tunc altissimum Iesum Christum depingant. (Picturae inventae recente ostendaverunt turrem Virginis Mariae debere esse breviorem quam turres Evangelistarum.) In summis turribus Evangelistarum statuae signorum erunt: taurus Sancti Lucae, aquila Sancti Iohannis, leo Sancti Marci, angelus Sancti Matthaei In summa turri Iesi Christi erit maxima crux. Altitudo quae unum metrum minus quam Montjuïc est huius turris 170 metros erit quod Gaudi credidit montem creatam a Deo non superandam esse a basilica creata a homine. In summis aliis turribus signa sacramenti Eucharistiae, triticum uvaeque.

Basilica tres facies magnas asperitate habebit. Facies ad orientem versa ortum Iesi Christi ostendat; facies ad occidentem perpessionem ostendat. Facies meridiana gloriam ostendabunt. Facies ortus prima aedificavit itaque simillima modi Gaudi. Perpessionis facies macrum excruciatumque modum secuta est quem Iosephus Subirachs designavit. Fortasse figurae in summis turribus faciei ortus factae sunt ex modo Cubi.

Verba ex liturgia multas partes ornant. Turres verbis “Hosanna” “Excelsis” et “Sanctus” ornatae sunt. Portae faciei perpessionis verbis Bibliorum per multas linguas etiam lingua Cataloniae inscriptae sunt. Facies gloriae verba ex symbolo Apostolorum habebit.

Intra basilicam varia signa erunt. Alia signa sanctos et virtutes et peccata depingent. Alia signa imagines sicut regiones Hispaniae depingent.

Exspectatum est basilicam anno 2026 perfecturam esse. Aedificare nunc celerius quam origine est quod nunc computatri sunt.