Lucas (evangelista)

E Vicipaedia
Lucas et Sancta Maria. Altaris imaginem pinxit Lipsiae Hermen Rodeanno 1484.

Lucas evangelista (Graece: Λουκᾶς) scriptor fuit Christianus, qui in Ecclesia antiqua auctor Evangelii et Actuum Apostolorum habebatur. Una cum Matthaeo et Marco evangelistis in numero synopticorum habetur. Ante annum 80 Thebis in Boeotia mortuum esse traditur.

Ecclesia Lucam ut sanctum veneratur et ut patronum artificum, medicorum, chirurgorum, studentium, laniorum invocat. Dies festus eius 18 Octobris.

Lucae insigne est taurus alatus, quia evangelium, quod ei ascribitur, a sacrifio in templo Hierosolymitano incipit et taurus victima praenobilis habebatur.

Evangelistae quattuor canonici
Quattuor evangelistaeae
Quattuor evangelistaeae

Matthaeus · Marcus · Lucas · Ioannes