Samson Occom

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Reverendus Samson Occom.

Reverendus Samson Occom (172314 Iulii 1792), nomine etiam falso scripto Occum et Alcom,[1][2] fuit homo nationis Moheganorum, prope Novum Londinium Connecticutae habitantis, qui clericus Presbyterianus factus est, primus indigena Americarum qui sua scripta Anglice protulit, nonnullasque deductiones condere adiuvit, inter quas locus qui ad postremum Brothertown Indians appellatus. Una cum Ioanne Eliot, missionario colonico, Occom unus fuit ex missionariis qui communia indigenarum cum cultura Europaea Christiana miscuerunt.

Vita et educatio[recensere | fontem recensere]

Occom, filius Iosue Tomacham et Sarah uxoris, fertur rectus Uncas, principis Moheganorum notabilis, prognatus fuisse.[3] Anno 1743, anno aetatis suae vicensimo, doctrinas praedicatorum evangelicorum Christianorum per Magnam Excitationem audivit, redintegrationem religiosam quae Novam Angliam illo tempore agitabat. Theologiae eodem anno studere coepit in schola Latina Eleazar Wheelock ministri Congregationalis,[4] quocum quattuor annos commoratus est donec ut suum cursum incipere proficiscetur. Occom, praeter scientiam Anglicae meliorem factam, Hebraica legere et loqui didicit. Iuvenis solum unum librum possedit: Biblia Sacra. Ab 1747 ad 1749, ipse cum Reverendo Solomone Williams Novi Londinii Connecticutae studebat.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1754 et 1786?. Manuscripta in congerie Societatis Historicae Novi Londinii.
  • 1762. "A Short Narrative of My Life." In The Elders Wrote: An Anthology of Early Prose by North American Indians 1768-1931, ed. Bernd Peyer. Berolini: Dietrich Reimer Verlag, 1982, 12-18.
  • 1772. A Sermon Preached at the Execution of Moses Paul, An Indian Who Was Executed at New Haven on the 2nd of September 1772 for the Murder of Mr. Moses Cook, late of Waterbury, on the 7th of December 1771. Portu Novo: Press of Thomas and Samual Green.
  • 1774. A Choice Collection of Hymns and Spiritual Songs. Londinium Novum Connecticutae: Press of Thomas and Samual Green.
  • N.d. Herbs and Roots. Manuscriptum in congerie Societatis Historicae Novi Londinii.
  • 2006. The Collected Writings of Samson Occom, Mohegan. Ed. Joanna Brooks. Novi Eboraci: Oxford University Press.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Pro Occom, vide: Samson Occum, The Mohegan Tribe et The Dartmouth, vol. 3.
  2. Manuscripta habent multas litteras, sicut Ockam, Alcom, Aukum, Aucum, Occum, et Aucom, sed ipse nomen scripsit Samson Occom. William DeLoss Love, Samson Occom and the Christian Indians of New England (Sicagi: Pilgrim Press: 1899), 21.
  3. Margaret Connell Szasz, Indian Education in the American Colonies, 1607–1783.
  4. Colin Gordon Calloway, The Indian History of an American Institution: Native Americans and Dartmouth (Lebanon Novae Hantoniae: Dartmouth College Press, 2010, ISBN 978-1584658443), 4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!