Latinitas nondum censa

Salome (discipula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Salome

Salome fuit socia vel discipula Iesu Christi. De ea pauca dicit evangelium secundum Marcum et in numerum discipulorum minime includit. Plura dicunt libri apocryphi. In evangelio Thomae Salomen se praetendentem discipulam esse Iesus non negat. Liber De resurrectione Christi apostolo Bartholomaeo tributus Salomen dixit Iesum temptavisse; in fragmentis autem evangelii Aegyptiorum Graeci Salome rogat Iesum de sexu et de procreatione, et in evangelio Thomae asseverat Iesum lectum suum ascensisse. Secundum protevangelium Iacobi et librum de infantia Salome post obstetricem prima probavit virginitatem Mariae. Secundum homiliam Evodii de assumptione Virginis, Salome aliique discipuli et discipulae cum Maria habitaverunt post passionem Domini.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In interpolationibus huius evangelii Evangelium secretum Marci appellatis Salomen reperimus etiam ad 10.46 (M. R. James, J. K. Elliott, The Apocryphal New Testament p. 149)

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Salome (discipula) spectant.