Rota Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rota Romana ex canone 1443 Codicis Iuris Canonici est tribunal ordinarium a Romano Pontifice constitutum appellationibus recipiendis.Romanae Rotae praesens decanus, qui primus inter pares inter auditores est, a die XXXI Ianuarii MMIV Antonius Stankiewicz est.

Ex Canone 1444 Rota Romana iudicat:

  • 1° in secundo instantia, causas quae ab ordinariis tribunalibus primae instantiae diiudicatae fuerint et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur;
  • 2° in tertia vel ulteriore instantia, causas ab ipsa Rota Romana et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi res indicata habeatur.
  • § 2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can. 1405, § 3, aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal advocaverit et Rotae Romanae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissi muneris rescripto, ipsa Rota iudicat etiam in secunda et ulteriore instantia.

Ad normam can. 1405, § 3 Rotae Romanae reservatur iudicare:

  • 1 ° Episcopos in contentiosis, firmo praescripto can. 1419,
  • 2° Abbatem primatem, vel Abbatem superiorem congregationis monasticae, et supremum Moderatorem institutoratn religiosorum iuris pontificii;
  • 3 ° dioeceses aliasve personas eeclesiasticas, sive physicas sive iurìdicas, quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent.

Praeclara sententia de Rota romana est: Roma locuta, causa soluta. Nam Rota romana praeter munera papae est maximus iudex Ecclesiae Catholicae


Nexus externus[recensere | fontem recensere]