Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae est dicasterium curiae romanae et supremum Tribunal Sanctae Sedis , accurate secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (artt. 122 usque ad 125) competentiae Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae sunt:

  • querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotæ Romanæ;
  • recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causæ examen;
  • exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotæ Romanæ propter acta in exercitio ipsorum muneris;
  • conflictus competentiæ inter tribunalia, quæ non subiciuntur eidem tribunali appellationis.
  • Præterea cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiæ Romanæ latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit. In his casibus, præter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.
  • Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quæ a Romano Pontifice vel a Romanæ Curiæ Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiæ inter eadem Dicasteria.
  • rectæ administrationi iustitiæ invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;
  • videre de petitionibus Sedi Apostolicæ porrectis ad obtinendam causæ commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;
  • tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
  • approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctæ Sedi reservatam concedere necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdiœcesanorum.

Actualis Praefectus est Em.mus Raimundus Leo S.R.E. Card. Burke.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!